Vicipaedia:Nuntii
Nuntii[fontem recensere]
2024[fontem recensere]
- 19 Maii: Ibraimus Ra’īsī Iraniae praeses helicoptero in montibus Atropatenae Orientalis rupto perit.
- 16 Aprilis: Bursa vetus Hafniae saeculo decimo septimo exstructa flammis deletur.
- 13 Aprilis: Irania plus quam 300 missilia in Israël excutit. Plurima eorum ab Israël, eius sociis necnon Iordania intercipiuntur; aliqua stationes militares leviter laedunt. A partibus praecipitantibus autem puella quaedam graviter laeditur.
- 17 Martii: Vladimirus Putin quintum praeses Foederationis Russicae eligitur
- 7 Martii: Suecia tricesimus secundus socius Civitatibus Foederis Atlantici Septentrionalis (OTAN) accedit.
- 16 Februarii: Alexius Navalnyj, politicus et corruptionis investigator Russicus, moritur incarceratus in urbe Charp in Russiae districtu autonomo Iamalo-Nenetico sita.
- 11 Februarii: Alexander Stubb praeses Finniae eligitur.
- 14 Ianuarii: Regnum Daniae a Margareta II hodie depositum filio eius Friderico X redditur.
- 9 Ianuarii: Gabriel Attal ab hoc die primus minister Franciae meret, omnium usque hodie iuvenissimus, solus qui se homosexualem esse nuntiaverit.
2023[fontem recensere]
- 27 Decembris: Iacobus Delors, olim minister a rebus oeconomicis Francicus (praeside Francisco Mitterrand), deinde praeses Commissionis Europaeae, mortuus est.
- 16 Decembris: Ioannes Angelus Becciu cardinalis ab iudicio Civitatis Vaticanae ad quinque annos et sex menses carceris damnatus est; primus est cardinalis sic punitus.
- 3 Decembris: plebiscitum Venetiolanum omnes Guianae terras usque ad Essequebiam fluvium Venetiolanas esse agnovit; a saeculo XIX harum terrarum status dubius est, sed petroleum in planitie litorali hic anno 2019 inventum est.
- 29 Novembris: Henricus Kissinger, pristinus Civitatum Foederatarum Secretarius Civitatis centum annos natus in Connecticuta moritur.
Nota bene[fontem recensere]
Oportet nuntios unum vel duos recentissimos semper in formulam Vicipaedia:Pagina prima/Nuntii inserere: qui in pagina prima videbuntur.
Oportet nuntios etiam in paginam anni (e. g. in paginam 2024) inserere.